super auro amicaque eius inventa Bacchide.— Lydvs Pándite atque aperíte propere iánuam hanc Orci, óbsecro. nam équidem haud aliter esse duco, quippe quo nemo advenit, nisi quem spes reliquere omnes, esse ut frugi possiet. Bacchides non Bacchides, sed bacchae sunt acerrumae. apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem. omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare— quaé ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes. egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem, Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula? quibus patrem et me teque amicosque omnes affectas tuos ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere. neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis, quibus tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos tua infámia fecisti gerulifigulos flagiti. nunc prius quám malum istoc addis, certumst iam dicam patri