Istuc sapienter saltem fecit filius, cum diviti homini id aurum servandum dedit; ab eo licebit quamvis subito sumere. Chrysalvs Immo em tantisper numquam te morabitur, quin habeas illud quo die illuc veneris. Nicobvlvs Censebam me effugisse a vita marituma, ne navigarem tandem hoc aetatis senex; id mi haud, utrum velim, licere intellego: ita bellus hospes fecit Archidemides. ubi nunc est ergo meus Mnesilochus filius? Chrysalvs Deos átque amicos iit salutatum ad forum. Nicobvlvs At ego hinc ad illum, ut convenam quantum potest.— Chrysalvs Ille est oneratus recte et plus iusto vehit. exorsa haec tela non male omnino mihi est: ut amantem erilem copem facerem filium, ita feci, ut auri quantum vellet sumeret, quantum autem lubeat reddere ut reddat patri. senex in Ephesum íbit aurum arcessere, hic nostra agetur aetas in malacum modum, siquidem híc relinquet neque secum abducet senex med et Mnesilochum. quas ego hic turbas dabo! sed quid futurumst, cum hoc senex resciverit, cum se excucurrisse illuc frustra sciverit nosque aurum abusos? quid mihi fiet postea? credo hercle adveniens nomen mutabit mihi facietque extemplo Crucisalum me ex Chrysalo. aufugero hercle, si magis usus venerit. si ero reprehensus, macto ego illum infortunio: si illi sunt virgae ruri, at mihi tergum domist. nunc ibo, erili filio hanc fabricam dabo