ne istac aetate me sectere gratiis. Arabus Bacchis Quíd si hoc potis est út tu taceas, égo loquar? Soror Lepidé, licet. Bacchis Vbi me fugiet memoria, ibi tu facito ut subvenias, soror. Soror Pol magis metuo, ne defuerit mi in monendo oratio. Bacchis Pol ego metuo, lusciniolae ne defuerit cantio. sequere hac. Pistoclervs Quid agunt duae germanae meretrices cognomines? quid in consilio consuluistis? Bacchis Bene. Pistoclervs Pol haud meretricium est. Bacchis Miserius nihil est quam mulier. Pistoclervs Quid esse dices dignius? Bacchis Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam, ut istunc militem—ut, ubi emeritum sibi sit, se revehat domum. id, amabo te, huic caveas. Pistoclervs Quid isti caveam? Bacchis Vt revehatur domum, ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi; nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens. Pistoclervs Vbi nunc is homost? Bacchis Iam hic credo aderit. sed hoc idem apud nos rectius poteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperibere. eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium. Pistoclervs Viscus merus vostrast blanditia. Bacchis Quid iam? Pistoclervs Quia enim intellego, duae unum éxpetitis palumbem, † perii harundo alas verberat. non ego istúc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror.