Infit dicere adulterinum et non eum esse symbolum. quotque innocenti ei dixit contumelias! adulterare eum aibat rebus ceteris. Nicobvlvs Habetin aurum? íd mihi dici volo. Chrysalvs Postquam quidem praétor recuperatores dedit, damnatus demum, vi coactus reddidit ducentós et mille Phílippum. Nicobvlvs Tantum debuit. Chrysalvs Porro etiam ausculta pugnam quam voluit dare. Nicobvlvs Etiamnest quid porro? Chrysalvs Em, áccipitrina haec nunc erit. Nicobvlvs Deceptus sum, Autolyco hospiti aurum credidi. Chrysalvs Quin tu audi. Nicobvlvs Immo ingenium avidi haud pernoram hospitis. Chrysalvs Postquam aurum abstulimus, in navem conscendimus, domi cupientes. forte ut adsedi in stega, dum circumspecto, átque ego lembum conspicor longum, strigorem maleficum exornarier. Nicobvlvs Perii hercle, lembus ille mihi laedit latus. Chrysalvs Is erat communis cum hospite et praedonibus. Nicobvlvs Adeon me fuisse fungum, ut qui illi crederem, cum mi ipsum nomen eius Archidemides clamaret dempturum esse, si quid crederem? Chrysalvs Is lembus nostrae navi insidias dabat. occepi ego observare eos quam rem gerant. interea e portu nostra navis solvitur. ubi portu eximus, homines remigio sequi, neque aves neque venti citius. quoniam sentio quae res gereretur, navem extemplo statuimus.