Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus. Lydvs Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam teque ad patrem esse mortuom renuntiem. Pistoclervs Satis historiarumst. Lydvs Hic vereri perdidit. compendium edepol haud aetati optabile fecisti, cum istanc nactu's nactu s e s inpudentiam. occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi patrem tibi esse? Pistoclervs Tibi ego an tu mihi servos es? Lydvs Peior magister te istaec docuit, non ego. nimio es tu ad istas res discipulus docilior, quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi. edepol fecisti furtum in aetatem malum cum istaec flagitia me celavisti et patrem. Pistoclervs Istactenus tibi, Lyde, libertas datast