An hoc ad eas res opsonatumst, obsecro? Pistoclervs Sperat quidem animus: quo evenat dis in manust. Lydvs Tu amicam habebis? Pistoclervs Cum videbis, tum scies. Lydvs Immo neque habebis neque sinam. i prorsum domum. Pistoclervs Omitte, Lyde, ac cave malo. Lydvs Quid? cave malo? Pistoclervs Iam excessit mi aetas ex magisterio tuo. Lydvs O barathrum, ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens. video nimio iam multo plus quam volueram. vixisse nimio satiust iam quam vivere. magistron quemquam discipulum minitarier? nil moror discipulos mihi iam plenos sanguinis: valens afflictat me vacivom virium. Pistoclervs Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus. Lydvs Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam teque ad patrem esse mortuom renuntiem. Pistoclervs Satis historiarumst. Lydvs Hic vereri perdidit. compendium edepol haud aetati optabile fecisti, cum istanc nactu's nactu s e s inpudentiam. occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi patrem tibi esse? Pistoclervs Tibi ego an tu mihi servos es? Lydvs Peior magister te istaec docuit, non ego. nimio es tu ad istas res discipulus docilior, quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi. edepol fecisti furtum in aetatem malum cum istaec flagitia me celavisti et patrem. Pistoclervs Istactenus tibi, Lyde, libertas datast