Mecum út sis. Philoxenvs Omnía quae cupio cómmemoras. Nicobvlvs Vidi égo nequam homines, vérum te nemínem deteriorem. Philoxenvs Íta sum. Bacchis I hac mécum intro, ubi tibi sít lepide victíbus, vino atque unguéntis. Nicobvlvs Satis, sátis iam vostrist cónvivi: me níl paenitet ut sim ácceptus: quadringéntis Philippis fílius me et Chrysálus circumduxérunt. quem quídem ego ut non excrúciem, altérum tantum auri nón meream. Bacchis Quid tándem, si dimídium auri reddítur, in hac mecum íntro? atque ut eis délicta ignoscás. Philoxenvs Faciet. Nicobvlvs Minime, nolo. nil móror, sine sic. malo íllos ulcisci ámbo. Philoxenvs Etiám tu, homo nihili? quód di dant boni cáve culpa tua amissis: dimídium auri datur: áccipias, potésque et scortum accúmbas.