Haud mala est múlier. Nicobvlvs Pol véro ista mala et tú nihili. Philoxenvs Quid múlta? ego amo. Nicobvlvs An amas? Philoxenvs ναὶ γάρ. Nicobvlvs Tun, hómo putide, amatór istac fieri aétate audes? Philoxenvs Quí non? Nicobvlvs Quia flágitium est. Philoxenvs Quid opúst verbis? meo fílio non sum irátus, neque té tuost aequom esse íratum: si amánt, sapienter fáciunt. Bacchis Sequere hác. Nicobvlvs Eunt eccas tándem probri pérlecebrae et persuástrices. quid núnc? etiam reddítis nobis filiós et servom? an ego éxperior tecúm vim maiorem? Philoxenvs Ábin hinc? non hómo tu quidem es, qui istóc pacto tam lépidam inlepide appélles.