Iocus, Lúdus, Sermo, Suavisaviatio. Lydvs Quid tibi commercist cum dis damnosissimis? Pistoclervs Mali sunt homines, qui bonis dicunt male; tu dis nec recte dicis: non aequom facis. Lydvs An deus est ullus Suavisaviatio? Pistoclervs An non putasti esse umquam? o Lyde, es barbarus; quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem, is stultior es barbaro poticio, qui tantus natu deorum nescis nomina. Lydvs Non hic placet mi ornatus. Pistoclervs Nemo ergo tibi haec apparavit: mihi paratum est quoi placet. Lydvs Etiam me advorsus exordire argutias? qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet. Pistoclervs Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit. magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode pro dignitate opsoni haec concuret cocus. Lydvs Iam perdidisti te atque me atque operam meam, qui tibi nequiquam saepe monstravi bene. Pistoclervs Ibidem égo meam operam perdidi, ubi tu tuam: tua disciplina nec mihi prodest nec tibi. Lydvs O praeligatum pectus. Pistoclervs Odiosus mihi es. tace atque sequere, Lyde, me. Lydvs Illuc sis vide, non paedagogum iam me, sed Lydum vocat. Pistoclervs Non par videtur neque sit consentaneum, cum haec qui emit intus sit et cúm amica accubet cumque osculetur et convivae alii accubent, praesentibus illis paedagogus una ut siet.