manéte: haec ovés volunt vos. Soror Pródigium hoc quidémst: humana nós voce appellánt oves. Nicobvlvs Haec oves vobis malam rem magnam, quam debent, dabunt. Bacchis Si quam debes, te condono: tibi habe, numquam abs te petam. sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini? Philoxenvs Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos. Nicobvlvs Et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis: qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras, arietes truces nos erimus, iam in vos incursabimus. Bacchis Soror, ést quod te volo sécreto. Soror Eho, amábo. Nicobvlvs Quo illaec ábeunt? Bacchis Senem illúm tibi dedo ultériorem, lepide út lenitum réddas; ego ad húnc iratum adgrédiar, si possúmus nos hos intro ínlicere huc. Soror Meum pénsum ego lepide accúrabo, quamquam ódiost mortem ampléxari. Bacchis Facito út facias.