cum tanta pompa? Pistoclervs Húc. Lydvs Quid huc? quis istíc habet? Pistoclervs Amor, Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium, Iocus, Lúdus, Sermo, Suavisaviatio. Lydvs Quid tibi commercist cum dis damnosissimis? Pistoclervs Mali sunt homines, qui bonis dicunt male; tu dis nec recte dicis: non aequom facis. Lydvs An deus est ullus Suavisaviatio? Pistoclervs An non putasti esse umquam? o Lyde, es barbarus; quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem, is stultior es barbaro poticio, qui tantus natu deorum nescis nomina. Lydvs Non hic placet mi ornatus. Pistoclervs Nemo ergo tibi haec apparavit: mihi paratum est quoi placet.