Vetulaé sunt, † thimiame. Soror At bonás fuisse crédo. Bacchis Vidén limulís, obsecró, ut intuéntur? Soror Ecástor sine ómni arbitrór malitia ésse. Philoxenvs Merito hóc nobis fít, qui quidem húc venerímus. Bacchis Cogántur quidem íntro. Soror Haud sció quid eo opús sit, quae néc lac nec lánam ullam habént. sic sine ástent. exsólvere quánti fuére, omnis frúctus iam illís decidít. non vidés, ut palántes solaé liberaé grasséntur? quin aetate crédo esse mútas: ne bálant quidém, quom a pecú cetero ábsunt. stultae átque haud malaé videntur. Soror Revórtamur íntro, sorór. Nicobvlvs Ilico ámbae