ita míles memorat méretricem esse eam quam ílle uxorem esse áiebat, omníaque ut quidque actum est memoravit, eam síbi hunc annúm condúctam, relicúom id auri factúm quod ego ei stultíssimus homo promísissem: hoc, hoc ést quo cor peracéscit; hoc ést demum quod pércrucior, me hoc aétatis ludíficari, immo edepol sic ludos factum canó capite atque albá barba miserúm me auro esse emúnctum. perii, hóc servom meum nón nauci facere ésse ausum! atque ego, si álibi plus pérdiderim, minus aégre habeam minusque íd mihi damno dúcam. Philoxenvs Certo híc prope me mihi néscio quis loqui vísust; sed quem vídeo? hic quidémst pater Mnesilochi. Nicobvlvs Eúge, socium aerúmnae et mei mali vídeo. Philoxéne, salve. Philoxenvs Et tu. unde ágis? Nicobvlvs Vnde homo miser átque infortunátus. Philoxenvs At pól ego ibi sum, esse ubi míserum hominem decet átque infortunátum. Nicobvlvs Igitúr pari fortuna, aétate ut sumus, útimur.