duxi, hábui scortum, pótavi, dedi, donavi, sed enim íd raro. ego dáre me meo gnato ínstitui, ut animo óbsequium sumére possit; aequom ésse puto, sed nimis nolo desídiae ei dare lúdum. nunc Mnésilochum, quod mándavi, viso écquid eum ad virtútem aut ad frugem ópera sua compúlerit, sic ut eúm, si convenít, scio fe- cisse: eóst ingenio nátus. Nicobvlvs Quicúmque ubi ubi sunt, quí fuerunt quiqué futuri sunt pósthac stultí, stolidi, fatuí, fungi, bardí, blenni, buccónes, solús ego omnis longe ántideo stultítia et moribus índoctis. perií, pudet: hocine me aétatis ludós bis factum esse índigne? magis quam íd reputo, tam mágis uror quae méus filius turbávit. perdítus sum atque eradícatus sum, omníbus exemplis éxcrucior. omnía me mala conséctantur, omníbus exitiis ínterii. Chrysálus med hodie láceravit, Chrysálus me miserum spóliavit: is mé scelus auro usque áttondit dolis dóctis indoctum, út lubitumst.