Cedo, sí necesse est. Nicobvlvs Cura hoc. iam égo huc revenero.— Chrysalvs Curatum est—esse te senem miserrumum. hoc est incepta efficere pulcre: bellule mi evenit, ut ovans praeda onustus incederem; salute nostra atque urbe capta per dolum domum reduco íntegrum omnem exercitum. sed, spectatores, vos nunc ne miremini quod non triumpho: pervolgatum est, nil moror; verum tamen accipientur mulso milites. nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam.— Philoxenvs Quam mágis in pectore meó foveo quas méus filius turbás turbet, quam se ád vitam et quos ád mores praecípitem inscitus capéssat, magis cúrae est magisque adfórmido, ne is péreat neu corrúmpatur. scio, fúi ego illa aetate ét feci illa omnía, sed more modésto; neque plácitant mores quíbus video volgo ín gnatos essé parentes: