edepol qui me esse dicat cruciatu malo dignum, ne ego cum íllo pignus haud ausim dare; tantas turbellas facio. sed crepuit foris: ecfertur praeda ex Troia. taceam nunciam. Nicobvlvs Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio. ego ad forum autem hinc ibo, ut solvam militi. Chrysalvs Non equidem accipiam. proin tu quaeras qui ferat. nolo ego mihi credi. Nicobvlvs Cape vero, odiose facis. Chrysalvs Non equidem capiam. Nicobvlvs At quaeso. Chrysalvs Dico ut res se habet. Nicobvlvs Morare. Chrysalvs Nolo, inquam, aurum concredi mihi. vel da aliquem qui servet me. Nicobvlvs Ohe, odiose facis.