si plus perdundum sit, periisse suaviust, quam illud flagitium volgo dispalescere. Nicobvlvs Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret, dum salvos esset, quam revenisset domum. quid ego istic? quod perdundumst properem perdere. binos ducentos Philippos iam intus ecferam, et militi quos dudum promisi miser et istos. mane istic, iam exeo ad te, Chrysale.— Chrysalvs Fit vasta Troia, scindunt proceres Pergamum. scivi ego iam dudum fore me exitio Pergamo. edepol qui me esse dicat cruciatu malo dignum, ne ego cum íllo pignus haud ausim dare; tantas turbellas facio. sed crepuit foris: ecfertur praeda ex Troia. taceam nunciam. Nicobvlvs Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio. ego ad forum autem hinc ibo, ut solvam militi. Chrysalvs Non equidem accipiam. proin tu quaeras qui ferat. nolo ego mihi credi. Nicobvlvs Cape vero, odiose facis. Chrysalvs Non equidem capiam. Nicobvlvs At quaeso. Chrysalvs Dico ut res se habet. Nicobvlvs Morare. Chrysalvs Nolo, inquam, aurum concredi mihi. vel da aliquem qui servet me. Nicobvlvs Ohe, odiose facis. Chrysalvs Cedo, sí necesse est. Nicobvlvs Cura hoc. iam égo huc revenero.— Chrysalvs Curatum est—esse te senem miserrumum. hoc est incepta efficere pulcre: bellule