Eadem istaec verba dudum illi dixi omnia. Nicobvlvs “Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus me obiurigavit plurumis verbis malis, et me meliorem fecit praeceptis suis, ut te ei habere gratiam aequom sit bonam.” Chrysalvs Estne istuc istic scriptum? Nicobvlvs Em specta, tum scies. Chrysalvs Vt qui deliquit supplex est ultro omnibus. Nicobvlvs “Nunc si me fas est obsecrare abs te, pater, da mihi ducentos nummos Philippos, te obsecro.” Chrysalvs Ne unum quidem hercle, si sapis. Nicobvlvs Sine perlegam. “ego ius iurandum verbis conceptis dedi, daturum id me hodie mulieri ante vesperum, prius quam á me abiret. nunc, pater, ne perierem cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest, quam propter tantum damni feci et flagiti. cave tíbi ducenti nummi dividiae fuant; sescenta tanta reddam, si vivo, tibi. vale atque haec cura”. quid nunc censes, Chrysale? Chrysalvs Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo, neque ego haud committam ut, si quid peccatum siet, fecisse dicas de mea sententia. verum, ut ego opinor, sí ego in istoc sim loco, dem potius aurum quam illum corrumpi sinam. duae condiciones sunt: utram tu áccipias vide: vel ut aurum perdas vel ut amator perieret. ego neque te iubeo neque veto, neque suadeo. Nicobvlvs Miseret me illius. Chrysalvs Tuos est, non mirum facis.