pol haud derides; nam ducentis aureis Philippís redemi vitam ex flagitio tuam. Chrysalvs Nihil est illorum quin ego illi dixerim. Nicobvlvs “Stulte fecisse fateor. sed quaeso, pater, ne me, in stultitia si deliqui, deseras. ego animo cupido atque oculis indomitis fui; persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.” prius té cavisse ergo quám pudere aequom fuit. Chrysalvs Eadem istaec verba dudum illi dixi omnia. Nicobvlvs “Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus me obiurigavit plurumis verbis malis, et me meliorem fecit praeceptis suis, ut te ei habere gratiam aequom sit bonam.” Chrysalvs Estne istuc istic scriptum? Nicobvlvs Em specta, tum scies. Chrysalvs Vt qui deliquit supplex est ultro omnibus.