Quod ego facinus audio ex te? Euclioni hic seni subripuit. ubi id est aurum? Strobilvs In arca apud me. nunc volo me emitti manu. Lyconides Égone te emittám manu, scélerum cumulatissume? Strobilvs Abi, ere, scio quam rem geras. lépide hercle animum tuom temptavi. iám ut eriperes apparabas: quid faceres, si repperissem? Lyconides Non potes probasse nugas. i, redde aurum. Strobilvs Reddam ego aurum? Lyconides Redde, inquam, út huic reddatur. Strobilvs Vnde? Lyconides Quod modo fassu's fassu s e s esse in arca. Strobilvs Soleo hercle ego garrire nugas. Lyconides Strobilvs Itá loquor. Lyconides At scin quo modo? Strobilvs Vel hercle énica, numquam hinc feres a me pro illís corcotis, stróphiis, sumptu uxório ut admemordit hominem (Evclio) ego ecfodiebam ín die denos scrobes. (Evclio) nec noctu nec diu quietus umquam servabam eam: nunc dormiam. qui mi holera cruda ponunt, hallec adduint.