haec própemodum iam esse ín vado salútis res vidétur. nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio; nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro hunc subsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit. Strobilvs Di ímmortales, quíbus et quantis mé donatis gaúdiis. quadrilibrem aulam aúro onustam hábeo. quis me est ditior? quis me Athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii? Lyconides Certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum. Strobilvs Hem, érumne ego aspició meum? Lyconides Videón ego hunc servóm meum? Strobilvs Ipsus est. Lyconides Haud alius est. Strobilvs Congrediar. Lyconides Contollam gradum. credo ego illum, út iussi, eámpse anum adiisse, huius nutrícem virginis. Strobilvs Quin ego illi me invenisse dico hanc praedam atque eloquar, igitur orabo ut manu me emittat. ibo atque eloquar. repperi— Lyconides Quid repperisti? Strobilvs Non quod pueri clamitant in faba se repperisse. Lyconides Iamne autem, ut soles? deludis. Strobilvs Ere, mane, eloquar iam, ausculta. Lyconides Age ergo loquere. Strobilvs Repperi hodie, ere, divitias nimias. Lyconides Vbinam? Strobilvs Quadrilibrem, inquam, aulam auri plenam.