Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi. Evclio Repudium rebus paratis, exornatis nuptiis? ut illum di immortales omnes deaeque quantum est perduint, quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser. Lyconides Bono animo es, bene dice. nunc quae res tibi et gnatae tuae bene feliciterque vortat—ita di faxint, inquito. Evclio Ita di faciant. Lyconides Et mihi ita di faciant. audi nunciam. qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti, quom pudeat, quin purget sese. nunc te obtestor, Euclio, ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam, ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent. ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae, Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adulescentiae. Evclio Ei mihi, quód ego facinus ex te aúdio? Lyconides Cur eiulas, quém ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis? nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape; ea re repudium remisit avonculus causa mea. i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico. Evclio Perii oppido, ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant. ibo intro, ut quid huius verum sit sciam.— Lyconides Iam te sequor. haec própemodum iam esse ín vado salútis res vidétur. nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio; nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro