Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris. Evclio Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessu's confessu s e s mihi te abstulisse. Lyconides Neque edepol ego dixi neque feci. Evclio Negas? Lyconides Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet scio nec novi. Evclio Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo. i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam. tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer. Lyconides Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio, dé alia re rescivisse censui, quod ad me attinet; † magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui. Evclio Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti? Lyconides Bona. Evclio Neque eum scis qui abstulerit? Lyconides Istuc quoque bona. Evclio Atque id si scies qui abstulerit, mihi indicabis? Lyconides Faciam. Evclio Neque partem tibi ab eo qui habet indipisces neque furem excipies? Lyconides Ita. Evclio Quid si fallis? Lyconides Tum me faciat quod volt magnus Iuppiter. Evclio Sat habeo. age nunc loquere quid vis. Lyconides Si me novisti minus, génere quo sim gnátus: hic mihi ést Megadorus avonculus, meus pater fuit Antímachus, ego vocor Lyconides, mater est Eunomia.