post id si prehensi simus, excusemus ebrios nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor, si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet. Lyconides Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam. Evclio Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant. tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit. Lyconides Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam ego habeam potissimum. Evclio Tun habeas me invito meam? Lyconides Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror. quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio. Evclio Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam, nisi refers. Lyconides Quid tibi ego referam? Evclio Quod surripuisti meum. Lyconides Surripui ego tuom? unde? aut quid id est? Evclio Ita te amabit Iuppiter, ut tu nescis. Lyconides Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris. Evclio Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessu's confessu s e s mihi te abstulisse. Lyconides Neque edepol ego dixi neque feci. Evclio Negas? Lyconides Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet scio nec novi. Evclio Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo. i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam.