id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi. Evclio Cur id ausu's ausu s e s facere, ut id quod non tuom esset tangeres? Lyconides Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest. deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio. Evclio At ego deos credo voluisse ut ápud me te in nervo enicem. Lyconides Ne ístuc dixis. Evclio Quid tibi ergo meam me invito tactiost? Lyconides Quia vini vitio atque amoris feci. Evclio Homo audacissime, cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens! nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies, luci claro deripiamus aurum matronis palam, post id si prehensi simus, excusemus ebrios nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor, si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet. Lyconides Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam. Evclio Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant. tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit. Lyconides Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam ego habeam potissimum. Evclio Tun habeas me invito meam? Lyconides Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror. quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio. Evclio Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam, nisi refers. Lyconides Quid tibi ego referam? Evclio Quod surripuisti meum. Lyconides Surripui ego tuom? unde? aut quid id est? Evclio Ita te amabit Iuppiter, ut tu nescis.