Quís homo hic loquitur? Lyconides Égo sum miser. Evclio Immo égo sum, et misere pérditus, cui tanta mala maestitudoque optigit. Lyconides Animo bono es. Evclio Quo, obsecro, pacto esse possum? Lyconides Quia istuc facinus, quod tuom sollicitat animum, id ego feci et fateor. Evclio Quid ego ex te audio? Lyconides Id quod verumst. Evclio Quid ego de te commerui, adulescens, mali, quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos? Lyconides Deus impulsor mihi fuit, is me ád illam inlexit. Evclio Quo modo? Lyconides Fateor peccavisse ét me culpam commeritum scio; id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi. Evclio Cur id ausu's ausu s e s facere, ut id quod non tuom esset tangeres? Lyconides Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest. deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio. Evclio At ego deos credo voluisse ut ápud me te in nervo enicem. Lyconides Ne ístuc dixis. Evclio Quid tibi ergo meam me invito tactiost? Lyconides Quia vini vitio atque amoris feci. Evclio Homo audacissime, cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens! nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies, luci claro deripiamus aurum matronis palam,