oro óbtestor, sitís et hominem demónstretis, quis eam ábstulerit. quid est? quíd ridetis? nóvi omnes, scio fúres esse hic cómplures, qui véstitu et creta óccultant sese átque sedent quasi sínt frugi. quid aís tu? tibi credére certum est, nam essé bonum ex voltu cógnosco. hem, némo habet horum? occídisti. dic ígitur, quis habet? néscis? heu mé miserum, miseré perii, male pérditus, pessime ornatus eo: tantúm gemiti et mali maéstitiaeque hic diés mi optulít, famem et paúperiem. perditíssimus ego sum omnium ín terra; nam quid mi ópust vita, qui tántum auri perdidí, quod concustódivi sedúlo? egomet me défraudavi animúmque meum geniúmque meum; nunc eó alii laetíficantur meo málo et damno. pati néqueo. Lyconides Quínam homo hic ante aédis nostras éiulans conquéritur maerens? átque hic quidem Euclio ést, ut opinor. óppido ego interií: palamst res, scit peperisse iam, ut ego opinor, filiam suam. nunc mi incertumst abeam an maneam, an adeam an fugiam. quid agam édepol nescio. Evclio Quís homo hic loquitur? Lyconides Égo sum miser. Evclio Immo égo sum, et misere pérditus, cui tanta mala maestitudoque optigit. Lyconides Animo bono es. Evclio Quo, obsecro, pacto esse possum? Lyconides Quia istuc facinus, quod tuom sollicitat animum, id ego feci et fateor. Evclio Quid ego ex te audio? Lyconides Id quod verumst. Evclio Quid ego de te commerui, adulescens, mali, quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos? Lyconides Deus impulsor mihi fuit, is me ád illam inlexit. Evclio Quo modo? Lyconides Fateor peccavisse ét me culpam commeritum scio;