ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam. fugin hinc ab oculis? abin an non? Strobilvs Abeo. Evclio Cave sis † te videam.— Strobilvs Emortuom ego me mavelim leto malo quam non ego illi dém hodie insidias seni. nam híc iam non audebit aurum abstrudere: credo ecferet iam secum et mutabit locum. attat, foris crépuit. senex eccum aurum ecfert foras. tantisper huc ego ad iánuam concessero. Evclio Fide censebam maxumam multo fidem esse, ea sublevit os mihi paenissume: ni subvenisset corvos, periissem miser. nimis hercle ego illum corvom ad me veniat velim, qui indicium fecit, ut ego ílli aliquid boni dicam; nam quod edit tam duim quam perduim. nunc hoc ubi abstrúdam cogito solum locum. Silvani lucus extra murum est avius, crebro salicto oppletus. ibi sumam locum. certumst, Silvano potius credam quam Fide.— Strobilvs Euge, euge, di me salvom et servatum volunt. iam ego illúc praecurram atque inscendam aliquam in arborem indeque óbservabo, aúrum ubi abstrudat senex. quamquam hic manere mé erus sese iusserat; certum est, malam rem potius quaeram cum lucro.— Lyconides Dixi tibi, mater, iuxta rem mecum tenes, super Euclionis filia. nunc te obsecro resecroque, mater, quod dudum obsecraveram: fac mentionem cum avonculo, mater mea. Evnomia Scis tute facta velle me quae tu velis,