Fateor, quia non pendes, maximam. atque id quoque iam fiet, nisi fatere. Strobilvs Quid fatear tibi? Evclio Quid abstulisti hinc? Strobilvs Di me perdant. si ego tui quicquam abstuli nive adeo abstulisse vellem. Evclio Agedum, excutedum pallium. Strobilvs Tuo arbitratu. Evclio Ne inter tunicas habeas. Strobilvs Tempta qua lubet. Evclio Vah, scelestus quam benigne: ut ne abstulisse intellegam. novi sycophantias. age rusum óstende huc manum dexteram. Strobilvs Em. Evclio Nunc laevam ostende. Strobilvs Quin equidem ambas profero. Evclio Iam scrutari mitto. redde huc. Strobilvs Quid reddam? Evclio A, nugas agis, certe habes. Strobilvs Habeo ego? quid habeo? Evclio Non dico, audire expetis. id meum, quidquid habes, redde. Strobilvs Insanis: perscrutatus es tuo arbitratu, neque tui me quicquam invenisti penes. Evclio Máne, mane. quís illic est? quis hic íntus alter érat tecum simul? perii hercle: ille nunc íntus turbat, hunc si amitto hic abierit. postremo hunc iam perscrutavi, hic nihil habet. abi quo lubet. Strobilvs Iuppiter te dique perdant. Evclio Haud male egit gratias.