Non temere est quod corvos cantat mihi nunc ab laeva manu; semul radebat pedibus terram et voce croccibat sua: continuo meum cor coepit artem facere ludicram atque in pectus emicare. sed ego cesso currere? Evclio I foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo, qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris. ego pol te, praestrigiator, miseris iam accipiam modis. Strobilvs Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex? quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas? Evclio Verberabilissime, etiam rogitas, non fur, sed trifur? Strobilvs Quid tibi súrrupui? Evclio Redde huc sis. Strobilvs Quid tibi vis reddam? Evclio Rogas? Strobilvs Nil equidem tibi abstuli. Evclio At illud quod tibi abstuleras cedo. ecquid agis? Strobilvs Quid agám? Evclio Auferre non potes. Strobilvs Quid vis tibi? Evclio Pone. Strobilvs Id quidem pol te datare credo consuetum, senex. Evclio Pone hoc sis, aufer cavillam, non ego nunc nugas ago. Strobilvs Quid ego ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine. non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi. Evclio Ostende huc manus. Strobilvs Em tibi, ostendi, eccas. Evclio Video. age ostende etiam tertiam. Strobilvs Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem. facisne iniuriam mihi?