scelestiorem me hac anu certo scio vidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male, ne mi ex insidiis verba imprudenti duit neu persentiscat aurum ubi est absconditum, quae in occipitio quoque habet oculos pessima. nunc ibo ut visam sitne ita aurum ut condidi, quod me sollicitat plurimis miserum modis.— Staphyla Noenum mecastor quid ego ero dicam meo malae rei evenisse quamve insaniam, queo comminisci; íta me miseram ad hunc modum