retinere ad salutem, non enim quo incumbat eo impellere. quasi pueri qui nare discunt scirpea induitur ratis, qui laborent minus, facilius ut nent et moveant manus, eodem modo servom ratem esse amanti ero aequom censeo, ut eum toleret, ne pessum abeat tamquam † erile imperium ediscat, ut quod frons velit oculi sciant; quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi. qui éa curabit, abstinebit censione bubula, nec sua opera rediget umquam ín splendorem compedes. nunc erus meus amat fíliam huius Euclionis pauperis; eam ero nunc renuntiatum est nuptum huic Megadoro dari. is speculatum huc misit me, ut quae fierent fieret particeps. nunc sine omní suspicione in ara hic adsidam sacra; hinc ego et huc et illuc potero quid agant arbitrarier. Evclio Tu modo cave quoiquam indicassis aurum meum esse istic, Fides: non metuo ne quisquam inveniat, ita probe in latebris situmst. edepol ne illic pulchram praedam agát, si quis illam invenerit aulam onustam auri; verum id te quaeso ut prohibessis, Fides. nunc lavabo, ut rem divinam faciam, ne affinem morer quin ubi accersát meam extemplo filiam ducat domum. vide, Fides, etiam atque etiam nunc, salvam ut aulam abs te auferam: tuae fide concredidi aurum, in tuo luco et fano est situm.— Strobilvs Di immortales, quod ego hunc hominem facinus audivi loqui: se aulam onustam auri abstrusisse hic intus in fano Fide. cave tu illi fidelis, quaeso, potius fueris, quam mihi. atque hic pater est, ut ego opinor, huius, erus quám amat, virginis . ibo hinc intro, perscrutabor fanum, si inveniam uspiam aurum, dúm hic est occupatus. sed si repperero, o Fides, mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam. id adeo tibi faciam; verum ego mihi bibam, ubi id fecero.—