stant manulearii, stant † murobatharii, propolae linteones, calceolarii; sedentárii sutores diabathrarii, solearii astant, astant molocinarii; petunt fullones, sarcinatores petunt; strophiarii astant, astant semul sonarii. iam hosce absolutos censeas: cedunt, petunt treceni, cum stant thylacistae in atriis textores limbularii, arcularii. ducuntur, datur aes. iam absolutos censeas, cum incedunt infectores corcotarii, aut aliqua mala crux semper est, quae aliquid petat. Evclio Compellarem ego illum, ni metuam ne desinat memorare mores mulierum: nunc sic sinam. Megadorvs Vbi nugivendis res soluta est omnibus, ibi ad postremum cedit miles, aes petit. itur, putatur ratio cum argentario; miles inpransus astat, aes censet dari. ubi disputata est ratio cum argentario, etiam ipsus ultro debet argentario: spes prorogatur militi in alium diem. haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus incommoditates sumptusque intolerabiles. nam quae indotata est, ea in potestate est viri; dotatae mactant et malo et damno viros. sed eccum adfinem ante aedes. quid agis, Euclio? Evclio Nimium lubenter edi sermonem tuom. Megadorvs An audivisti? Evclio Vsque a principio omnia. Megadorvs Tamen meó quidem animo aliquánto facias rectius,