et multo fiat civitas concordior, et invídia nos minore utamur quam utimur, et illaé malam rem metuant quam metuont magis, et nos minore sumptu simus quam sumus. in maximam illuc populi partem est optimum; in pauciores avidos altercatio est, quorum animis avidis atque insatietatibus neque lex neque sutor capere est qui possit modum. namque hoc qui dicat “quo illae nubent divites dotatae, si istud ius pauperibus ponitur?” quo lubeant, nubant, dum dos ne fiat comes. hoc sí ita fiat, mores meliores sibi parent, pro dote quos ferant, quam nunc ferunt, ego faxim muli, pretio qui superant equos, sint viliores Gallicis cantheriis. Evclio Ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens. nimis lépide fecit verba ad parsimoniam. Megadorvs Nulla igitur dicat “equidem dotem ad te adtuli maiorem multo quam tibi erat pecunia; enim míhi quidem aequomst purpuram atque aurum dari, ancillas, mulos, muliones, pedisequos, salutigerulos pueros, vehicla qui vehar.” Evclio Vt matronarum hic facta pernovit probe. moribus praefectum mulierum hunc factum velim. Megadorvs Nunc quoquo venias plus plaustrorum in aedibus videas quam ruri, quando ad villam veneris. sed hoc étiam pulchrum est praequam ubi sumptus petunt. stat fullo, phyrgio, aurifex, lanarius; caupones patagiarii, indusiarii, flammarii, violarii, carinarii;