totús doleo atque oppidó perii, ita me íste habuit senex gýmnasium; áttat, perii hercle ego miser, áperit bacchanal, adest, séquitur. scio quam rem geram: hoc ipsús magistér me dócuit. neque lígna ego usquam gentium praebéri vidi púlchrius, itaque ómnis exegit foras, me atque hos, onustos fustibus. Evclio Redi. quó fugis nunc? téne, tene. Congrio Quid, stólide, clamas? Evclio Quia ad trís viros iam ego déferam nomén tuom. Congrio Quam ob rem? Evclio Quia cultrum habes. Congrio Cocum decet. Evclio Quid comminatu s e s comminatu's mihi? Congrio Istud male factum arbitror, quia nón latus fódi. Evclio Homo nullust te scelestior qui vivat hodie, neque quoi égo de industria ámplius male plús libens fáxim. Congrio Pol etsí taceas, palam id quidem est: res ipsa testist; ita fustibus sum mollior magis quam úllus cinaédus. sed quid tibi nos tactiost, mendice homo? Evclio Quae res? etiam rogitas? an quia minus quam aéquom erat feci? Congrio Sine, at hércle cum magnó malo tuo, si hóc caput séntit. Evclio Pol ego haud scio quid post fuat: tuom núnc caput séntit. sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti me absente, nisi ego iusseram? volo scíre. Congrio Tace érgo.