credo aurum inspicere volt, ne subreptum siet. Evclio Exi, ínquam. age exi. exeúndum herclé tibi hinc est foras, circumspectatrix cum oculis emissiciis. Staphyla Nam cur me miseram verberas? Evclio Vt misera sis atque ut te dignam mala malam aetatem exigas. Staphyla Nam qua me nunc causa extrusisti ex aedibus? Evclio Tibi egó rationem reddam, stimulorum seges? illuc regredere ab ostio. illuc sis vide, ut incédit. at scin quo modo tibi res se habet? si hercle hodie fustem cepero aut stimulum in manum, testudineum istum tibi ego grandibo gradum. Staphyla Vtinam me divi adaxint ad suspendium potius quidem quam hoc pacto apud te serviam. Evclio At ut scelesta sola secum murmurat. oculos hercle égo istos, improba, ecfodiam tibi, ne me observare possis quid rerum geram. abscede etiam nunc—etiam nunc—etiam—ohe, istic astato. si hercle tu ex istoc loco digitum transvorsum aut unguem latum excesseris aut si respexis, donicum ego te iussero, continuo hercle ego te dedam discipulam cruci. scelestiorem me hac anu certo scio vidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male, ne mi ex insidiis verba imprudenti duit neu persentiscat aurum ubi est absconditum, quae in occipitio quoque habet oculos pessima. nunc ibo ut visam sitne ita aurum ut condidi,