vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia. atque eo fuerunt cariora, aes non erat. abeo íratus illinc, quoniam nihil est qui emam. ita illís impuris omnibus adii manum. deinde egomet mecum cogitare intervias occepi: festo die si quid prodegeris, profesto egere liceat, nisi peperceris. postquam hanc rationem ventri cordique edidi, accessit animus ad meam sententiam, quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem. nunc tusculum emi hoc et coronas floreas: haec imponentur in foco nostro Lari, ut fortunatas faciat gnatae nuptias. sed quid ego apertas aedis nostras conspicor? et strepitust intus. numnam ego compilor miser? Congrio Aulam maiorem, si pote, ex vicinia pete: haec est parva, capere non quit. Evclio Ei mihi, perii hercle. aúrum rapitur, aula quaeritur. nímirum occidor, nisi ego intro huc propere propero currere. Apollo, quaeso, subveni mi atque adiuva, confige ságittis fures thensaurarios, si cui in re tali iam subvenisti antidhac. sed cesso prius quam prorsus perii currere? Anthrax Dromo, desquama piscis. tu, Machaerio, congrum, murenam exdorsua quantum potest. ego hinc artoptam ex proximo utendam peto a Congrione. tu istum gallum, si sapis, glabriorem reddes mihi quam volsus ludiust. sed quid hoc clamoris oritur hinc ex proximo?