Sunt pol. Congrio Sunt igitur ligna, ne quaeras foris. Staphyla Quid, impurate? quamquam Volcano studes, cenaene causa aut tuae mercedis gratia nos nostras aedis postulas comburere? Congrio Haud postulo. Pythodicvs Duc istos intro. Staphyla Sequimini.— Pythodicvs Curate. ego intervisam quid faciant coqui; quos pol ut ego hodie servem, cura maxuma est. nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant: inde cóctam sursum subducemus corbulis. si aútem deorsum comedent, si quid coxerint, superi incenati sunt et cenati inferi. sed verba hic facio, quasi negoti nil siet, rapacidarum ubi tantum sit in aedibus. Evclio Volui animum tandem confirmare hodie meum, ut bene me haberem filiai nuptiis. venio ad macellum, rogito pisces: indicant caros; agninam caram, caram bubulam, vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia. atque eo fuerunt cariora, aes non erat. abeo íratus illinc, quoniam nihil est qui emam. ita illís impuris omnibus adii manum. deinde egomet mecum cogitare intervias occepi: festo die si quid prodegeris, profesto egere liceat, nisi peperceris. postquam hanc rationem ventri cordique edidi,