Quid vis? Pythodicvs Hos ut accipias coquos tibicinamque obsoniumque in nuptias. Megadorus iussit Euclioni haec mittere. Staphyla Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias? Pythodicvs Qui? Staphyla Quia temeti nihil allatum intellego. Pythodicvs At iam afferetur, si a foro ipsus redierit. Staphyla Ligna hic apud nos nulla sunt. Congrio Sunt asseres? Staphyla Sunt pol. Congrio Sunt igitur ligna, ne quaeras foris. Staphyla Quid, impurate? quamquam Volcano studes, cenaene causa aut tuae mercedis gratia nos nostras aedis postulas comburere? Congrio Haud postulo. Pythodicvs Duc istos intro. Staphyla Sequimini.— Pythodicvs Curate. ego intervisam quid faciant coqui; quos pol ut ego hodie servem, cura maxuma est. nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant: inde cóctam sursum subducemus corbulis. si aútem deorsum comedent, si quid coxerint, superi incenati sunt et cenati inferi. sed verba hic facio, quasi negoti nil siet, rapacidarum ubi tantum sit in aedibus. Evclio Volui animum tandem confirmare hodie meum, ut bene me haberem filiai nuptiis. venio ad macellum, rogito pisces: indicant caros; agninam caram, caram bubulam,