Stultus et sine gratia es. † tibi recte facere, quando quod facias perit. Congrio Qui vero? Pythodicvs Rogitas? iam principio in aedibus turba istic nulla tibi erit: siquid uti voles, domo abs te adferto, ne operam perdas poscere. hic autem apud nos magna turba ac familia est, supellex, aurum, vestis, vasa argentea: ibi si perierit quippiam (quod te scio facile abstinere posse, si nihil obviam est), dicant: coqui abstulerunt, comprehendite, vincite, verberate, in puteum condite. horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui ubi quid subripias nihil est. sequere hac me. Congrio Sequor. Pythodicvs Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi. Staphyla Qui vocat? Pythodicvs Pythodicus. Staphyla Quid vis? Pythodicvs Hos ut accipias coquos tibicinamque obsoniumque in nuptias. Megadorus iussit Euclioni haec mittere. Staphyla Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias? Pythodicvs Qui? Staphyla Quia temeti nihil allatum intellego. Pythodicvs At iam afferetur, si a foro ipsus redierit. Staphyla Ligna hic apud nos nulla sunt. Congrio Sunt asseres?