quem illic reliquit agnum, eum sume atque abi intro illuc, et vos illum sequimini. vos ceteri ite huc ad nos. Congrio Hercle iniuria dispertivisti: pinguiorem agnum isti habent. Pythodicvs At nunc tibi dabitur pinguior tibicina. i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium, huc intro abi ad nos. Congrio O Pythodice subdole, hucine detrusti me ad senem parcissimum? ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius quam quicquam detur. Pythodicvs Stultus et sine gratia es. † tibi recte facere, quando quod facias perit. Congrio Qui vero? Pythodicvs Rogitas? iam principio in aedibus turba istic nulla tibi erit: siquid uti voles, domo abs te adferto, ne operam perdas poscere. hic autem apud nos magna turba ac familia est, supellex, aurum, vestis, vasa argentea: ibi si perierit quippiam (quod te scio facile abstinere posse, si nihil obviam est), dicant: coqui abstulerunt, comprehendite, vincite, verberate, in puteum condite. horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui ubi quid subripias nihil est. sequere hac me. Congrio Sequor. Pythodicvs Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi. Staphyla Qui vocat? Pythodicvs Pythodicus.