sescenta sunt quae memorem, si sit otium. sed uter vestrorum est celerior? memora mihi. Anthrax Ego, et multo melior. Pythodicvs Cocum ego, non furem rogo. Anthrax Cocum ergo dico. Pythodicvs Quid tu ais? Congrio Sic sum ut vides. Anthrax Cocus ille nundinalest, in nonum diem solet ire coctum. Congrio Tun, trium litterarum homo, me vituperas? fur. Anthrax Etiam fur, trifurcifer. Pythodicvs Tace nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguior cape atque abi intro ad nos. Anthrax Licet.— Pythodicvs Tu, Congrio, quem illic reliquit agnum, eum sume atque abi intro illuc, et vos illum sequimini. vos ceteri ite huc ad nos. Congrio Hercle iniuria dispertivisti: pinguiorem agnum isti habent. Pythodicvs At nunc tibi dabitur pinguior tibicina. i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium, huc intro abi ad nos. Congrio O Pythodice subdole, hucine detrusti me ad senem parcissimum? ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius quam quicquam detur.