Immo equidem credo. Pythodicvs At scin etiam quo modo? aquam hercle plorat, cum lavat, profundere. Anthrax Censen talentum magnum exorari pote ab istóc sene ut det, qui fiamus liberi? Pythodicvs Famem hercle utendam si roges, numquam dabit. quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat: collegit, omnia abstulit praesegmina. Anthrax Edepol mortalem parce parcum praedicas. Pythodicvs Censen vero esse parcum et misere vivere? pulmentum pridem éi eripuit miluos: homo ad praetorem plorabundus devenit; infit ibi postulare plorans, eiulans, ut sibi liceret miluom vadarier. sescenta sunt quae memorem, si sit otium. sed uter vestrorum est celerior? memora mihi. Anthrax Ego, et multo melior. Pythodicvs Cocum ego, non furem rogo. Anthrax Cocum ergo dico. Pythodicvs Quid tu ais? Congrio Sic sum ut vides. Anthrax Cocus ille nundinalest, in nonum diem solet ire coctum. Congrio Tun, trium litterarum homo, me vituperas? fur. Anthrax Etiam fur, trifurcifer. Pythodicvs Tace nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguior cape atque abi intro ad nos. Anthrax Licet.— Pythodicvs Tu, Congrio,