Quid negotist? Pythodicvs Quid negoti sit rogas? pumex non aeque est aridus atque hic est senex. Anthrax Ain tandem? Pythodicvs Ita esse ut dixi. tute existuma: suam rem periisse seque eradicarier. quin divom atque hominum clamat continuo fidem, de suo tigillo fumus si qua exit foras. quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam. Anthrax Cur? Pythodicvs Ne quid animae forte amittat dormiens. Anthrax Etiamne obturat inferiorem gutturem, ne quid animai forte amittat dormiens? Pythodicvs Haec mihi te ut tibi med aequom est, credo, credere. Anthrax Immo equidem credo. Pythodicvs At scin etiam quo modo? aquam hercle plorat, cum lavat, profundere. Anthrax Censen talentum magnum exorari pote ab istóc sene ut det, qui fiamus liberi? Pythodicvs Famem hercle utendam si roges, numquam dabit. quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat: collegit, omnia abstulit praesegmina. Anthrax Edepol mortalem parce parcum praedicas. Pythodicvs Censen vero esse parcum et misere vivere? pulmentum pridem éi eripuit miluos: homo ad praetorem plorabundus devenit; infit ibi postulare plorans, eiulans, ut sibi liceret miluom vadarier.