Me quidem hercle, dicam tibi palam, non divides; si quo tu totum me ire vis, operam dabo. Congrio Bellum et pudicum vero prostibulum popli. post si quis vellet, te haud non velles dividi. Pythodicvs Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram, non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias meus hodie faciet. Anthrax Cuius ducit filiam? Pythodicvs Vicini huius Euclionis senis e proximo. ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari, cocum alterum itidemque alteram tibicinam. Anthrax Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum? Pythodicvs Nempe sícut dicis. Anthrax Quíd? hic non poterat de suo senex óbsonari filiai nuptiis? Pythodicvs Vah. Anthrax Quid negotist? Pythodicvs Quid negoti sit rogas? pumex non aeque est aridus atque hic est senex. Anthrax Ain tandem? Pythodicvs Ita esse ut dixi. tute existuma: suam rem periisse seque eradicarier. quin divom atque hominum clamat continuo fidem, de suo tigillo fumus si qua exit foras. quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam. Anthrax Cur? Pythodicvs Ne quid animae forte amittat dormiens. Anthrax Etiamne obturat inferiorem gutturem, ne quid animai forte amittat dormiens? Pythodicvs Haec mihi te ut tibi med aequom est, credo, credere.