Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis. Evclio Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum; atque aedis occlude; iám ego hic adero.— Staphyla Quid ego nunc agam? nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae, nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam; quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest. ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient. nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam.— Pythodicvs Postquam óbsonavit erus et conduxit coquos tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi ut dispertirem obsonium hic bifariam. Anthrax Me quidem hercle, dicam tibi palam, non divides; si quo tu totum me ire vis, operam dabo. Congrio Bellum et pudicum vero prostibulum popli. post si quis vellet, te haud non velles dividi. Pythodicvs Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram, non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias meus hodie faciet. Anthrax Cuius ducit filiam? Pythodicvs Vicini huius Euclionis senis e proximo. ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari, cocum alterum itidemque alteram tibicinam. Anthrax Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum? Pythodicvs Nempe sícut dicis. Anthrax Quíd? hic non poterat de suo senex óbsonari filiai nuptiis? Pythodicvs Vah.