Ita di faxint. illud facito ut memineris, convenisse ut ne quid dotis mea ad te afferret filia. Megadorvs Memini. Evclio At scio quo vos soleatis pacto perplexarier: pactum non pactum est, non pactum pactum est, quod vobis lubet. Megadorvs Nulla controversia mihi tecum erit. sed nuptias num quae causa est quin faciamus hodie? Evclio Immo edepol optuma. Megadorvs Ibo igitur, parabo. numquid me vis? Evclio Istuc. ei et vale. Megadorvs Heus, Pythodice, sequere propere me ad macellum strenue.— Evclio Illic hinc abiit. di immortales, obsecro, aurum quid valet. credo ego illúm iam inaudivisse mi esse thensaurum domi. id inhiat, ea affinitatem hanc obstinavit gratia. Evclio ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus, meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco. ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue: filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo. Staphyla Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis. Evclio Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum; atque aedis occlude; iám ego hic adero.— Staphyla Quid ego nunc agam? nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae, nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam; quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest. ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient. nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam.— Pythodicvs Postquam óbsonavit erus et conduxit coquos tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi ut dispertirem obsonium hic bifariam.