impero auctorque ego sum, ut tu me cuivis castrandum loces. Megadorvs Video hercle ego te me arbitrari, Eúclio, hominem idoneum, quem senecta aetate ludos facias, haud merito meo. Evclio Neque edepol, Megadore, facio, neque, si cupiam, copia est. Megadorvs Quid nunc? etiam mihi despondes filiam? Evclio Illis legibus, cum illa dote quam tibi dixi. Megadorvs Sponden ergo? Evclio Spondeo. Megadorvs Di bene vertant. Evclio Ita di faxint. illud facito ut memineris, convenisse ut ne quid dotis mea ad te afferret filia. Megadorvs Memini. Evclio At scio quo vos soleatis pacto perplexarier: pactum non pactum est, non pactum pactum est, quod vobis lubet. Megadorvs Nulla controversia mihi tecum erit. sed nuptias num quae causa est quin faciamus hodie? Evclio Immo edepol optuma. Megadorvs Ibo igitur, parabo. numquid me vis? Evclio Istuc. ei et vale. Megadorvs Heus, Pythodice, sequere propere me ad macellum strenue.— Evclio Illic hinc abiit. di immortales, obsecro, aurum quid valet. credo ego illúm iam inaudivisse mi esse thensaurum domi. id inhiat, ea affinitatem hanc obstinavit gratia. Evclio ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus, meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco. ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue: filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo.