hoc magnum est periclum, ab asinis ad boves transcendere. Megadorvs Quam ad probos propinquitate proxime te adiunxeris, tam optumum est. tu condicionem hanc accipe, ausculta mihi, atque eam desponde mi. Evclio At nihil est dotis quod dem. Megadorvs Ne duas. dum modó morata recte veniat, dotata est satis. Evclio Eo dico, ne me thensauros repperisse censeas. Megadorvs Novi, ne doceas. desponde. Evclio Fiat. sed pro Iuppiter, num égo disperii? Megadorvs Quíd tibi est? Evclio Quid crepuit quasi ferrum modo?— Megadorvs Hic apud me hortúm confodere iussi. sed ubi hic est homo? abiit neque me certiorem fecit. fastidit mei, quia videt me suam amicitiam velle: more hominum facit; nam si opulentus it petitum pauperioris gratiam, pauper metuit congrediri, per metum male rem gerit. idem, quando occasio illaec periit, post sero cupit. Evclio Si hercle ego te non elinguandam dedero usque ab radicibus, impero auctorque ego sum, ut tu me cuivis castrandum loces. Megadorvs Video hercle ego te me arbitrari, Eúclio, hominem idoneum, quem senecta aetate ludos facias, haud merito meo. Evclio Neque edepol, Megadore, facio, neque, si cupiam, copia est. Megadorvs Quid nunc? etiam mihi despondes filiam? Evclio Illis legibus, cum illa dote quam tibi dixi. Megadorvs Sponden ergo? Evclio Spondeo. Megadorvs Di bene vertant.