factiosum, me autem esse hominem pauperum pauperrimum; nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit te bovem esse et me esse asellum: ubi tecum coniunctus siem, ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto, tu me bos magis haud respicias, gnatus quasi numquam siem. et te utar iniquiore ét meus me ordo inrideat, neutrubi habeam stabile stabulum, si quid divorti fuat: asini me mordicibus scindant, boves incursent cornibus. hoc magnum est periclum, ab asinis ad boves transcendere. Megadorvs Quam ad probos propinquitate proxime te adiunxeris, tam optumum est. tu condicionem hanc accipe, ausculta mihi, atque eam desponde mi. Evclio At nihil est dotis quod dem. Megadorvs Ne duas. dum modó morata recte veniat, dotata est satis. Evclio Eo dico, ne me thensauros repperisse censeas. Megadorvs Novi, ne doceas. desponde. Evclio Fiat. sed pro Iuppiter, num égo disperii? Megadorvs Quíd tibi est? Evclio Quid crepuit quasi ferrum modo?— Megadorvs Hic apud me hortúm confodere iussi. sed ubi hic est homo? abiit neque me certiorem fecit. fastidit mei, quia videt me suam amicitiam velle: more hominum facit; nam si opulentus it petitum pauperioris gratiam, pauper metuit congrediri, per metum male rem gerit. idem, quando occasio illaec periit, post sero cupit. Evclio Si hercle ego te non elinguandam dedero usque ab radicibus,